CONTRA ALIUM CANTITANTEM ET ORGANISANTEM ASINUM, QUI IMPUGNABAT SKELTONIDA PIERIUM, SARCASMOS.
Preponenda meis non sunt tua plectra camenis,
Nec quantum nostra fistula clara tua est:
Sepe licet lyricos modularis arundine psalmos,
Et tremulos calamis concinis ipse modos;
Quamvis mille tuus digitus dat carmine plausus,
Nam tua quam tua vox est mage docta manus;
Quamvis cuncta facis tumida sub mente superbus,
Gratior est Phebo fistula nostra tamen.
Ergo tuum studeas animo deponere fastum,
Et violare sacrum desine, stulte, virum.
Quod Skelton, laureat.
|